- PAUSATA Arbor
- PAUSATA Arborapud Arnobium l. 5. ubi de Attyis morte et Cybeles Iuctu, Tunc tundit et sauciat pectus pausatae circum arboris robur: est consecrata, cô modô, utcum omnia in illo antro et fano furerent, illa tamen quiesceret, nec ullô ventô aut tumultu concuteretur. Hoc enim fieri credebant perditi idololatrae, uti discimus ex Claudiano de Raptu l. 1. v. 201. ubi huiusmodi sacrilegia describit,——— templique colendiRelligiosa silex, densis quam pinus obumbratFrondibus, et nullâ lucos agitante procellâ,Stridula coniferis modulantur carmina ramis.Terribiles intus thyasi, vesanaque mixtoConcentu delubra gemunt, ululatibus IdeBacchatur, tumidas inclinant Gargara silvas.Vide C. Barthium Animadversion Papin. ad Theb. l. 10. v. 168. Stewechius tamen Electis ad Arnobii (locum lanata legit, quod stipes eius lanâ verlaretur, ut infra vicebimus, voce inus. Heraldus vero pausate legit, quia certo modo πακτῶς ac per pausas pactus pulsaverint, quando planctus ad neniam peragebatur, veris et crudis planctibus iam effusis, Animadversionibus ad eundem Arnobii locum: sic tamen, ut ipsemet haereat. Salmasius certe Stewechio adsentitur, Exercit. Plinianis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.